- ALBANIA
- I.ALBANIAScotia sic dicta, teste Hectore Boethiô, nunc etiam Albayn pars Scoriae mediterraneae vocatur.II.ALBANIAregio Graeciae, quae olim Epirus et pars Macedoniae Occidentalis. Fere tota paret Turcis, populosa valde et Christianis referta, quae Albanois Gallis. Hinc milites Capelets vulgo dicti. Vide Volaterr. Geogr. l. 8. Chalcondyl. in Mahomete 2.Albaniae urbes clariores hisce temporibus.Aulon, la Valona. Butrotum, Butrinto. Croia. Dyrrhachium, Durazzo. Larta. Lissus, Alessio. Ochrida, Locrida. Scodra, Scutari.III.ALBANIAsic a populorum colore nomminata, regio Asiae mari Caspio ad ortum incumbens, Iberiae ad occidentem et Atropatiae ad meridiem contermina. Zuiria, magnâ ex parte, et Chinicche ad Occidentem Zitrachan vero ad Arctos. Niger. et Castald. Urbes clariores Albana et Osica. Hanc Plin. describit 1. 6. c. 10. In Albania tradit Isigonus Nicaeensis, quosdam gigni glaucâ oculorum acie, a pueritia statim canos, qui noctu plus quam interdiu cernant. Plin. l. 7. c. 2. Meminit et A. Gellius l. 9. c. Vide Solin. c. 25. Populi Albani quos Iustmus l. 42. c. 3. dicit ab Albano Italiae monte nomen retinere, quod inde secuti fuerint Herculem, cum, exstinctô Geryone, armenta eius per Italiam duceret.IV.ALBANIAvulgo Albegna, fluv. Italiae, in Tuscia, in sinum Telamonensem defluens, prope Urbatellum. Vide Alminana.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.